- AVELLANEDA
- AVELLANEDAnomen illustris in Castella veteri Familiae, quod Aldoncia, filia Iohannis de Avellandeda, qui Iohanni II. Castellae Regi inserviit, nupta Didaco I. Lopezio de Zuniga Comiti de Miranda, in huius familiam intulit. Ex hoc enim matrimonio natus Petrus de Zuniga et Avellaneda, maritus Catharinae de Velasco, pater fuit Francisci I, qui ex Maria Henricia de Cardenas, genuit Franciscum II. quô et Mariâ de Basan Vicecomes de Valduerna natus Iohannes de Zuniga, Avellaneda et Cardenas; Dux de Penneranda, e Maria agnata, suscepit Didacum II. de Zuniga, Avellaneda, Basan et Cardenas, Ducem de Penneranda, Comitem de Miranda: patrem ex Francisca de Sandeval et Roxas, Francisci Marchionis de Banneza, Catharinae (quae nupsit Philippo Iohanni Balthasaro de Pacheco Duci de Escalona) Mariae et Iohannis Germanorum: Nominis de Zuniga, Avellaneda, et Cardenas; Ex Comitibus de Miranda de Duero, in Episc. de Osma. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobil. Europ. tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.